PAGANI

PAGANI
PAGANI
coimmuniter rustici, a pagis vicisque quosincolehant, olim dicti: unde Paganicae feriae, seu Paganalia, de quibus supra. Hinc Ausonius in ep. ad Theonem, taedas vocat lumina paganica, Idem in Mosella. Faunos Numina paganica, i. e. Deos pagnaorum, vel vicanorum nominat. Peculiariter Idololatrae a Christianis, non Gentiles modo, ac Ethnici, sed etiam Pagani dicuntur: propterea quod post adductos ad fidem urbium Imperii Romani incolas, diu in agris, in pagis, aut vicis, veteris superstitionis reliquiae remanserunt. Unde Gregor. Turonens. in vita Nicetii. ut et in Hist. Fr. in Idololatras, ubicumque habitarent, non ruris modô, sed etiam urbium incolas, nunc Paganos, nunc Rusticos, ac crudam rusticitatem promiscue appellat. Galli hodieque agrestes quidem Paysans, simulacrorum vero cultores Payens vocitârunt, utrôque nominedeductô a paganis. Hadr. Vales. Praef. in Notit. Gall. Alii Paganorum nomen hicortum volunt, quod Constantius Imperat. qui meros Christianos in exercitu suo esse voluit, in bello contra Magnentium, ethnieos exauctoratos in pagos ablegaverit, circa A. C. 352. Vide Eutrop. l. 10. Hinc Paganiae, nefandi Gentilium coetus. Synodus sub Carlomanno Duce Franc. A. C. 742. Capitul. l. 5. c. 2. Populus Dei paganias non faciat: sed ut omnes spurcitias Gentilitatis abiciat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos, vel divinos, sivephylacteria et auguria, sive in cantationes, sive sacrilegos ignes, quod nodfyrs vocant, etc. apud Spelman. Glossar. Coeterum Graecis Ε῞λληνες, qui Latinis Pagani seu Idololatrae ac Gentiles. Marius Victorinus de Homoousio recipiendo: Graeci, quos Ε῞λληνας vel Paganos vocant, multos Deos dicunt. Glossae Graeco-Latinae, Ε῞λλην τὴν θρησκείαν, Paganus etc. Quod nomen. Gentilibus a vulgo Christianorum inditum esse, iam ante annum christi 365. patet ex leg. 18. Cod. Theod. de Episcop. quae est Valentiniani et Valentis; quâ tempestate scribebat etiam praedictus Victorinus: tametsi antea iam obtinuisse, non sine causa existimari possit. Rationem eius praeter iam dictas, alii hanc adferunt, quod pro superstitionibus paganicis contumaciter eâ tempestate contenderent; cum nempe singuli pagi fere suos haberent Deos, suaque facra, quod ex Libanio probare contendit Iac. Gotofredus. Salms. vero apud Vopisc. c. 8.in Saturnino. Paganos dictos contendit, a pagus, voce quae idem valet acgens, ἔθνος, unde illa promiscua Paganorum et Gentilium acceptio. Sed et alia Anonymi sententia est in Codice reg. Paganus, qui sine aliquo iure est. Pagus, Collegium, curia vel possessio ampla sine aliquo iure: unde et Pagnaos dicimus alienos a iure, sacris Constitutionibus. Quibus respexisse videtur illud Orosii Praefat. Histor. l. 1. Praeceperas mihi, ut abversus vaniloquam probitatem eorum, qui alieni a civitate Dei, ex locorum agrestium compitis et pagis Pagani vocantur, sive Gentiles, quia terrena non sapiunt. Quarum sententiarum quaecumque obtineat, constat a Pagis et a Pagensi idololatria, Paganos nuncupatos, ex Prudentio Peristeph. l. 1. in S. Romano, v. 296.
Non erubescis, stulte, pago dedite.
Idem contra Symm. l. 1. v. 450.
Sunt haec barbaricis Gentilia nomina pagis, etc.
De horum cibo non licuisse comedere Christianis, discimus ex Paenitentiali Roman. tit. 7. c. 24. Si comedisti de cibo iudaeorum, vel Paganorum, quem ipsi sibi praeparaverunt, decem dies paeniteas. Vide quoque supra ubi de Idolothytis, et quae idolis Immolata: ut et plura de voce hoc apud Desid. Heraldum Animadversion. Arnob. statim
ab initio. Imo et interdum sic appellatos infantes legimus, quorum certis ex causis differebatur Baptismus, quibus postea id in ioculare nomen, ut Ausonius ait, transiit, ut ostendit Car. du Fresne Not. ad Alexiad. Nam posterioribus saeculis nomen tum primum datum infantibus esse quum baptizarentur, cum olim secus fieret. contendit pluribus Menardus ad Gregorii M. l. Sacram. Quippe baptizandi Nomen dare dicebantur, eorumque nomina recitabantur, cum ad Baptismum percipiendum evocabantur: quod sane mirum videri non debet de adultis, qui a Paganismo ad Christianismum transibant, cum nomina sua haberent. Infantium vero baptizatorum scripta etiam fuisse nomina, diximus supra in voce Nomen. Eâdem notione vocem Ethnicus usurpant LL. Presbyterorum Northumbrensium in Conciliis Anglic. circa A. C. 977. c. 10. Si exactis 9. noctibus per negligentiam mortuus fuerit (infans absque baptismo) componatur utique apud Deum ---- quod infans tantum futsset Ethnicus. Apud Saxones Pagani dicti sunt Pagenses, censuales, qui Scultetorum civili, Archipresbyterorum vero Ecclesiasticae, iurisdictioni subsunt. Vide Speculum Saxonicum l. 1. art. 2. §. 2. et l. 3. art. 45. §. 7. apud eundem Car. du Fresne Glossar. At apud veteres Romanos, Paganus ille erat, qui militiae cupiens, illi accingi seu auscribi voluit. Eô enim intervallô, quô id quaerebat, et ad militiam adhuc adspirabat tantum, Paganus; militiam vero demum adeptus, Miles dicebatur. Unde Scaevola ad Leg. Falcid. I. Si dum paganus erat, fecerit Testamentum, militiae tempore codicillos Falcidia in Codicillis locum non habet, in TEstamento locum habebit. Certum quidem receptius esse, paganum dici omnem, qui non est miles et qui est privatus. Sueton. Aug. c. 27. Contionante se admissa turba paganorum apud milites. Persius, in Prooem. v. 5.
—— ——Ipse semipaganus,
Ad Sacra vatum carmen adfero nostrum.
I. e. cum nondum sim vere miles Musarum: tamen affero carmen nostrum ad sacra Vatum, ut apud ipsos militiae sacramentum dicam, et nomen meum illae accipiant, etc. Vide Iohann. Calvinum Lexic. Iurid. in voce, Paganus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Pagani — Saltar a navegación, búsqueda Pagani Zonda S Pagani Automobili S.p.A es un fabricante italiano de automóviles superdeportivos y fibra de carbono. La empresa fue fundada en 1992 por Horacio Pagani, y tiene su sede en San Cesario sul Panaro, cerca… …   Wikipedia Español

  • Pagani — bezeichnet: einen italienischen Sportwagenhersteller, siehe Pagani Automobili eine Stadt in Italien, siehe Pagani (Kampanien) einen Ort auf der Insel Lesbos, siehe Pagani (Griechenland) Pagani ist der Familienname folgender Personen: Alberto… …   Deutsch Wikipedia

  • păgâni — PĂGÂNÍ, păgânesc, vb. IV. tranz. şi refl. A (se) converti la păgânism; p. ext. a face să devină sau a deveni ateu; p. restr. a (se) turci. – Din păgân. Trimis de valeriu, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  PĂGÂNÍ vb. v. turci …   Dicționar Român

  • Pagāni — Pagāni, Stadt in der ital. Provinz und dem Kreise Salerno, nahe westlich von Nocera (s. d. 1), an der Eisenbahn Neapel Salerno, hat eine Kirche mit dem Grabmal des heil. Alfons von Liguori, ein Waisenhaus, Seidengewinnung, Baumwollweberei,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pagani — Pagāni, Stadt in der ital. Prov. Salerno, (1901) 14.607 E.; Seidenzucht, Baumwollweberei …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pagani — Infobox Company company name = Pagani Automobili S.p.A. company company type = Private company slogan = foundation = 1992 by Horacio Pagani location = flagicon|Italy Modena, Italy key people = Horacio Pagani, CEO/President industry = Automotive… …   Wikipedia

  • Pagani — Pour les articles homonymes, voir Pagani (homonymie). Pagani Administration Pays …   Wikipédia en Français

  • Pagani — Original name in latin Pagani Name in other language Pagani, pagani State code IT Continent/City Europe/Rome longitude 40.75151 latitude 14.61334 altitude 26 Population 32349 Date 2012 09 27 …   Cities with a population over 1000 database

  • Pagani — Sp Pagãnis Ap Pagani L P Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Pagani Zonda — Pagani Zonda …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”